Exempeltext. För att ändra till din egen text, klicka på knappen med en penna på sig.
Et
factum est in tricesimo anno in quarto mense in quinta mensis cum essem
in medio captivorum iuxta fluvium Chobar aperti sunt caeli et vidi
visiones Dei in quinta mensis ipse est annus quintus transmigrationis
regis Ioachin factum est verbum Domini ad Hiezecihel filium Buzi
sacerdotem in terra Chaldeorum secus flumen Chobar et facta est super
eum ibi manus Domini et vidi et ecce ventus turbinis veniebat ab
aquilone et nubes magna et ignis involvens et splendor in circuitu eius
et de medio eius quasi species electri id est de medio ignis et ex
medio eorum pinnis eorum in quattuor partibus et facies et facies autem
bovis a sinistris ipsorum quattuor et facies aquilae ipsorum quattuor
et facies eorum et pinnae eorum extentae desuper duae pinnae singulorum
iungebantur et duae tegebant corpora eorum et unumquodque coram facie
sua ambulabat ubi erat impetus spiritus illuc gradiebantur nec
revertebantur cum ambularent et similitudo animalium aspectus eorum
quasi carbonum ignis ardentium et quasi aspectus lampadarum haec erat
visio discurrens in medio animalium splendor ignis et de igne fulgor
egrediens et animalia ibant et revertebantur in similitudinem fulguris
coruscantis cumque aspicerem animalia apparuit rota.